Graffito

Scribenti mi (:mihi) · dictat · Amor · mostratque (:monstratque) · Cupido
ạḍ peream sine · te · si · deus esse uelim


Findspot Pompeii, Basilica (VIII.1.1)
Language Latin
Writing Style Graffito/incised
Apparatus Criticus Textus secundum (12). Titulus extat Neapoli in museo in tabula XXIX (inv. n. 4704). Contulit G. Bianchini a. 2025.
v. 1: MI Zangemeister (1), MII (i.e. MIHI) legendum esse monet Varone (7), assentiente Kruschwitz (5), sed tertium signum (littera?), quod I videtur, minor priore littera I est et vere interpunctum est in eadem forma aliorum interpunctionum huius tituli (12).
v. 2: vestigia duarum litt. ante PEREAM relicta Zangemeister (1) vidit et dubitanter AD vel SET coniecit (1); contra A legit Bücheler (6), sed AD (i.q. AT) Varone restituendum esse putat (7): nam duo vestigia clare videre potuimus (12), quae litteris A et D referendae esse censemus.
Carmen constat disticho elegiaco.
Initium v. 1 revocare clausulam Ov. Am. 2.1.38: QVAE MIHI DICTAT AMOR suggerit Bücheler (6). Finis v. 2 DEVS ESSE VELIM versum Ov. Am. 3.14.40: MORTVVS ESSE VELIM resonare posse contendit Zangemeister (1), versum Ov. Am. 2.16.13-14: NON EGO … / IN CAELI SINE TE PARTE FUISSE VELIM Milnor (9).
Status litterarum a. 2025 (12).
Bibliography CIL 04, 01928 (1), cf. p. 213 (2), p. 465 (3), p. 704 (4), p. 1715 (5)
CLE 0937 (6)
A. Varone, Erotica Pompeiana. Love Inscriptions on the Walls of Pompeii, Roma 2001, pp. 36-37, con traduzione in inglese e apografo (7)
A. Varone, Titulorum graphio exaratorum qui in CIL Vol. IV collecti sunt imagines, Roma 2012, vol. II, p. 388, con foto (8)
K. Milnor, Graffiti and the Literary Landscape in Roman Pompeii, Oxford 2014, p. 192, con traduzione in inglese (9)
P. Cugusi – M.T. Sblendorio Cugusi, Versi su pietra: studi sui Carmina latina epigraphica, Faenza 2016, pp. 840-841, 990 (10)
R. Wachter, Pompejanische Wandinschriften, Berlin/Boston 2019, pp. 357-358, nr. 1024, con traduzione in tedesco (11)
http://ancientgraffiti.org/Graffiti/graffito/AGP-EDR194432 (12)
Link to EDR #EDR194432
Suggested Citation AGP-EDR194432, The Ancient Graffiti Project, <https://ancientgraffiti.org/Graffiti/graffito/AGP-EDR194432> [accessed: 13 Oct 2025]
Contributions

Editor: Rebecca Benefiel

Principal Contributor: Gianmarco Bianchini

Last Revision: 2025-03-08

Findspot: